- SEBADIA Sacra
- SEBADIA Sacraapud Arnobium l. 5. Ipsa novissime sacra et ritus initiationis ipsius, quibus Sebadiis nomen est, testimonio esse poterunt veritati: in antiquo lapide Savadia, II. VIR. ITER. Q. Q. PATRONO. SACERDOTI. SACROR. SAVADIOR. eadem sunt cum Sabazits. Nam et Sebazio pro Sabazio in alia veteri Inscr. incisum est, Salmas. ad Capitolin. in Pio. c. 9. Vide supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.